Jan VAN GORP (GOROPIUS BECANUS), 1518-1572 : un pionnier méconnu de l'étude des fossiles au XVIème siècle
Résumé
"Nihil est tam altum, nihil tam ab aequoreis fluctibus remotum, in quo non sit reperire testas eorum, quaein solis aquis marinis vitam agunt. Quod equidem cùm aliorum relatu, tum experimentis diuersorummontium sum edoctus. Cùm in Alpibus Tridentinis & vicinarum gentium, perreptarem altissima quaequemontium cacumina, utroque pede senis vncis innixo, & manibus pinnato baculo gressum firmantibus, &ipse conchas inueni, & ab iis qui Capricornos, siue Ibices & Damas insectantur, didici non rarò inueniri. Etcrebriùs haud dubiè inuenirentur, si lapides aequè illic, atque infimis locis exciderentur. Nunc cùm vecturaillinc nulla esse queat, nulla est lapidicina, nisi cùm arces ex ipsis rupibus excauuntur angustispraecipitijs, & capreolorum semitis vel funibus subeundae. Cùm igitur eiusmodi testae internis vel terraevel saxorum visceribus delitescant, & in summis Alpium rupibus rarò interna tententur ; non potest fieri, vtillic crebrô videantur. Videntur tamen, saxis torrentium vi derasis, vel immani gelu, magno tonitru diuulsis,vel fulmine, turbine aquarum violentia praecipitatis aut disruptis, vel alia vi quapiam naturae dehiscentibusquibus fiat, vt, quae intus condita fuêre, prodantur". (...)
Origine | Fichiers produits par l'(les) auteur(s) |
---|